- ARIEL
- I.ARIELfluv. Tartariae minotis Prccopensis. In Borysthenem fluv. se exonerat, infra Circassiam urbem, Hondiô teste.II.ARIELi. c. lco, sive lux Dei, nomen loci. 2. Reg. c. 15. v. 25. Esai. c. 29. v. 1. accipitur pro civitate Ierusalem, in qua altare holocausti. In Ezechielis vero c. 43. v. 15. altare holocausti significat. Est etiam nomen viri. 1. Paral. c. 11. v. 22. Nic. Lloydius. Bochart. Ariel, Hebr. Gap desc: Hebrew, proprie est Leo Dei, i. e. Leo magnus, ut montes Dei, cedri Dei, luctationes Dei. Fuit autem fortium virorum cognomentum in terra Moab: unde est, quod Benaia percussisse legitur, duos Artel Moabitarum. 2. Sam. c. 23. v. 20. hodique apud Arbes vir fortis Asedollahi, h. e. Leo Dei, appellatur. Marmolius Asricae suae l. 2. c. 12. Per Solimani mortem, Arabum imperio successit Omar Ibnomoadi, Abdolmelici filius, quem etiam vocabant Afed-allab, quod leonem Dei signisicat. Sed et a Persis Hali, sectae suae Prineipi, idem cognomen fuisle inditum, docet Adam Olearius Pers. Itin. l. 5. Et tale est, quod Athletas Gtaeci Leones nuncupabant, ut videre est apud Lucian. in Demonacte: Inque his Claudiani de bello Gildon. v. 422.Dictaque ab Augusto legio, nomenque probantesInvicti, clypeôque animosi teste leones:Leonum nomine videntur milites intelligi, qui clypeo Leonem appingebant, etc. Idem nomen etiam Altari inditum Ezech. c. 43. v. 15. 16. adeoque Templo et Urbi, Esai. c. 29. v. 1. forte propter Altare, cuius ignis perpetuo accensus holocausta, leonis instar, vorbat, et consumebat etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 3. c. 1. alibique passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.